라틴어 문장 검색

iiij quater novies, qui inde procreantur, asseres nominati sunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De generatione laterculorum eorumque definitione 1:8)
porticus, gymnasia, publica aedificia detegebant, asseres remorum usum obtinebant;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 13:5)
Asseres enim pedum XII cuspidibus praefixi atque hi maximis ballistis missi per IIII ordines cratium in terra defigebantur.
(카이사르, 내란기, 2권 2:2)
In stabulo sint ampla praesepia, superque transversi asseres in modum iugorum a terra septem pedibus elati configantur, ad quos religari possint iuvenci.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 3:1)
Sub porticibus deinde quadratae harae 4 caementis vel etiam latereulis extruuntur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 1:3)
ac si lapidis et operae vilitas suadeat, haud dubie caementis et calce formatus circumdatur murus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 1장 2:3)
seu, quod paene omnium in usu est, qui modo diligenter ista curant, per ordinem vasa disposita ligantur, vel laterculis, vel caementis, ita ut singula binis parietibus angustis contineantur, liberaeque frontes utrimque sint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 7장 2:2)
quid enim, si infirmiora horum temporum templa credas, quia non rudi caemento et informibus tegulis exstruuntur, sed marmore nitent et auro radiantur?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 20장 7:1)
ne caementorum quidem apud illos aut tegularum usus:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 16장 3:1)
Eduxerant Batavi turrim duplici tabulato, quam praetoriae portae (is aequissimus locus) propinquantem promoti contra validi asseres et incussae trabes perfregere multa superstantium pernicie.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 30장1)
ad primum tumultum lecticari cum asseribus in auxilium accucurrerunt, mox Germani corporis custodes, ac nonnullos ex percussoribus, quosdam etiam senatores innoxios interemerunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 58장 3:5)
hoc puppium intervallum antemnis asseribusque validis deligatis superque eos pontibus stratis, qui militem sustinerent, inpleverant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 18:1)
Unci quoque et falces ex isdem asseribus dependentes aut propugnatores aut ipsa navigia lacerabant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 29:1)
"ferit hic cubito, ferit assere duro alter, at hic tignum capiti incutit, ille metretam."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III97)
sic Pedo conturbat, Matho deficit, exitus hic est Tongilii, magno cum rhinocerote lavari qui solet et vexat lutulenta balnea turba, perque forum iuvenes longo premit assere Maedos empturus pueros argentum murrina villas;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII58)

SEARCH

MENU NAVIGATION